
Magnificate Latin Version
Magníficat ánima mea Dóminum. Et exultávit spíritus meus: in Deo salutári meo. Quia respéxit humilitátem ancíllae suae: Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fécit mihi mágna qui pótens est: et sánctum nómen eius. Et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum. Fécit poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui. Depósuit poténtes de sede: et exaltávit húmiles. Esuriéntes implévit bonis: et dívites dimísit inánes. Suscépit Ísrael púerum suum: recordátus misericórdiae suae. Sicut locútus est ad patres nostros: Ábraham, et sémini eius in saecula.
*NOTE: At this time we are unable to include personal messages to item recipients. We are planning to offer this service in the future and will note when we are able to do so. Thank you and God bless!